II. 6. Charetis pollicitationes. lxxxiv

Αἱ Χάρητος ὑποσχέσεις, id est Charetis pollicitationes. Dici solitum ubi quis facile ac benigne promittit, juxta illud Nasonis :

Promittas facito ; quid enim promittere laedit ?

Pollicitis dives quilibet esse potest.

Natum adagium a Charete quodam Atheniensium duce, qui quidvis cuivis pollicebatur, at non praestabat item quod receperat. Hunc Charetem nunc ferme reges et pontifices imitantur, dum omnibus omnia promittunt neque recusant quicquam, ut saltem spe laetos a se dimittant, atque ultro etiam invitant, ut rogentur, spe videlicet illectantes. Narrant et de Vespasiano filio : Cum admoneretur ne tam facilis esset ad pollicendum, quod longe plura promitteret, quam praestare posset, respondit non oportere quenquam ab imperatoris conspectu tristem discedere. Adagium refertur a Suida nec dubito quin sumptum sit ex Aristophane.

Index Adagiorum