II. 6. Caeno puram aquam turbans . lxxxiii

nunquam invenies potum

Βορβόρῳ ὕδωρ λαμπρὸν μιαίνων οὔποθ᾿ εὑρήσεις ποτόν,

id est

Si limpidam perrexeris

Caeno aquam spurcare, nunquam quod bibas inveneris.

Carmen est trochaicum, quod nos hemistichio et carmine ejusdem generis expressimus. Dici solitum ubi quis ea quae sunt per se pulcherrima contaminat admixtis iis, quae sunt turpissima, veluti si quis poeticae admisceat obscenitatem, suo utique vitio, nam ars per se sincera, aut si quis theologicam eruditionem haeriticis opinionibus depravet aut spurcitia sermonis inquinet aut profanis contaminet literis aut amicitiam principis crebris offensis irritet. Conveniet in hos quoque quibus haec vita gravis est, idque ipsorum culpa, quod animi vitio quae per se molesta non sunt molestiam adferre videantur. Quod si adsit mens a stultis affectibus immunis, quidquid acciderit voluptati futurum est.

Index Adagiorum