II. 6. Bellerophontes literas. lxxxii

Βελλεροφόντης τὰ γράμματα, id est Bellerophontes literas. Subaudiendum verbum aliquod accommodum sententiae, adfert aut aliud aliquod. Locus erit huic proverbio, cum quis literas velut commendatitias perfert, quae contra ipsum sint descriptae ; vulgo literas Uriae vocant, neque dissimilis est historia apud Hebraeos. De Bellerophonteis literis hujusmodi fabulam commemorant Graeci  : Bellerophontes propter occisum Bellerum Argos exilio mutans in Tirynthem pervenit Proetique regis hospitio est usus. Interim Antea regis uxor adulescentis amore correpta coepit illius animum ad stuprum sollicitare et sui copiam obtulit. Ille ubi flagitium recusasset, videlicet hospitii religione permotus, illa prior occupans versoque in odium amore muliebri Bellerophontem apud maritum occulte defert, tanquam ab illo fuisset de stupro interpellata. Quod ubi persuasisset, quoad poterat regis animum in perniciem juvenis instigabat, semper ad aurem occinens illud Homericum :

Τεθναίης, ὦ Προῖτ᾿, ἢ κάκτανε Βελλεροφόντην,

id est

Aut morere, Proete, aut interfice Bellerophontem.

Proetus itaque vere regio ingenio et, ut Homeri utar verbo, ἀγκυλομῆτις veluti officii causa Bellerophontem ad Iobaten hospitem mittit, additis literis velut in illius commendationem scriptis. In his mandabat Iobatae, ut juvenem quoquo pacto tolleret e medio. Bellerophon, ut est minime suspicax innocentia, literas acceptas reddit, ut fuerant, obsignatas. Quas ubi perlegisset Iobates, quo Proeto gereret morem, aggreditur adulescentem honesto titulo perimere. Nam hic ferme malorum principum mos. Animum juvenis suapte sponte ferocem ad periclitandas vires gloriamque parandam inflammat. Ac primum persuadet ut cum Chimaera congrediatur. Id erat monstrum triforme,

Prima leo, postrema draco, media ipsa Chimaera,

id est caprina specie. Hanc Bellerophontes, equo insidens alato, telo confixit confecitque. Post aliis atque aliis periculis objecit juvenem, a quibus omnibus cum ille victor rediret, rex et vires admiratus et ex eventu conjectans innocentiam, literas Proeti ostendit, generum adscivit ac moriens eidem imperii successionem tradidit. Itaque quisquis imprudens aut nuntiat aut facit quippiam, quo se prodit, in eum recte dicetur Βελλεροφόντης τὰ γράμματα, aut quicumque sub officii praetextu laeditur. Adagium recensetur a Zenodoto. Plautus in Bacchidibus :

Tace !

Nullus homo dicit, hae tabellae te arguunt,

Quas tu attulisti ; hae te vinciri jubent.

— Aha, Bellerophontem jam tuus me fecit filius ;

Egomet tabellas detuli, ut vincirer ; sine !

Effertur adagium in hunc etiam modum : Βελλεροφόντης κατὰ σαυτοῦ, id est Bellerophontes adversus se ipsum. Lucianus in Apologia τῶν ἐπὶ μισθῷ συνόντων : Κατὰ σαυτοῦ ὁ Βελλεροφόντης γεγραφὼς τὸ βιβλίον, id est Qui Bellerophontes librum adversus teipsum scripseris. Simili commento rex Pharnabazus imposuit Lysandro. Refert Plutarchus in ipsius vita.

Index Adagiorum