I. 2. Mandrabuli more res succedit. lviii

Ἐπὶ Μανδραβούλου χωρεῖ τὸ πρᾶγμα, id est : Res Mandrabuli ordine succedit, hoc est in dies in pejus labitur. Inde natum quod Mandrabulus quidam cum thesaurum reperisset, primum auream ovem posuit Junoni Samiae, proximo anno argenteam, tertio aeream. Lucianus, De mercede servientibus : Ἀλλὰ χαίρεις γε καὶ σεαυτὸν ἐξαπατᾷς καὶ ἀεὶ τὰ μέλλοντα βελτίω γενήσεσθαι νομίζεις. Τὸ δὲ ἔμπαλιν ἢ σὺ ἤλπισας γίγνεται καὶ ὡς ἡ παροιμία φησίν, ἐπὶ Μανδροβούλου χωρεῖ τὸ πρᾶγμα καθ᾿ ἑκάστην ὡς εἰπεῖν, ἡμέραν ἀποσμικρυνόμενον καὶ εἰς τοὐπίσω ἀναποδίζον, id est : Tu tamen utcumque gaudes tibique ipsi imponis semperque credis meliora futura, quae sequentur, atqui id contra quam speraras evenit planeque juxta proverbium ad morem Mandrabuli tibi negotium procedit, dum in singulos, ut ita dixerim, dies fit minus ac deterius atque in tergum retrocedit. Alciphron in epistola quadam : Καὶ κατὰ τὴν παροιμίαν ἐπὶ τὰ Μανδροβούλου χωρεῖ τὰ πράγματα, id est : Juxtaque proverbium ad exemplum Mandrabuli res succedunt. Non intempestiviter itaque dicetur in eos, qui in deterius abeunt. Quemadmodum Menedemus apud Plutarchum : permultos Athenas venire studii causa, principio sapientes, deinde philosophos, postea rhetores, postremo idiotas evadere. Nec alienum fuerit hic nobilem illam Platonis sententiam adscribere ex libro De Legibus primo : Τὸ νικᾶν αὐτὸν αὑτὸν πασῶν νικῶν πρώτη τε καὶ ἀρίστη, τὸ δὲ ἡττᾶσθαι αὐτὸν ὑφ᾿ ἑαυτοῦ πάντων αἴσχιστόν τε ἅμα καὶ κάκιστον, id est : Si quis ipse seipsum vincat, omnium victoriarum tum prima tum optima est. Seipsum vincere Rursum ipsum seipso inferiorem esse, omnium et turpissimum est et gravissimum.Vincit enim seipsum, qui proficit in melius, at seipso inferiorem evadere est deteriorem reddi.

Index Adagiorum