II. 6. Ὑπερμαζᾶν. lxxvii

Μᾶζα Graecis genus est cibi e simila tritici, quod, ut apparet, in deliciis erat, unde vulgari joco dicebant ὑπερμαζᾶν pro opipare splendideque vivere, sive ob egregias mazas sive quod aliquid his etiam lautius sumerent. Eam vocem Jul. Pollux libro VII indicat fuisse veterum, pro qua recentiores dixerint κριθιᾶν, a jumentis ductum, quibus hordeum placentae sunt. Illud mirum, cum hoc verbum proferat ex Aeschylo et Sophocle, cur recentiorem esse dicat, nisi forte apud recentiores coepit usitatius esse quam ὑπερμαζᾶν. Euplous ad Thalasserotem  : Ὑπερμαζᾷς ἢ μέμηνας· ἀκούω γάρ σε λοιδόρου γυναικὸς ἐρᾶν, id est Aut luxu diffluis aut insanis ; nam audio te captum amore mulieris maledicae. Consimili forma dicebant ματτυάζειν, a mattya cibi genere, quod Athenaeus libro XIV recenset inter secundae mensae delicias.

Index Adagiorum