II. 6. Bos sub jugum. lxxiv

Βοῦς ἐπὶ ζυγόν, id est Bos sub jugum. Ubi quis assidue laborat aut ubi se quis laborioso involuit negotio. Ductum a bubus agricolis. Quin et hic erit locus utendi, cum negabimus aliquem ad id trahendum negotii, ad quod administrandum parum sit idoneus, sed eum qui sit aptus, quod bos jugo ducendo natus esse videatur, non item canis aut cervus. Proinde confine fuerit illi quod alio positum est loco : Bos clitellas. Recenset Zenodotus.

Index Adagiorum