II. 6. Bunas judex est. lxxiii

Βούνας δικάζει, id est Bunas judicat. In nonnullis codicibus scriptum est Βουλίας, non Βούνας, sed depravate ni fallor. Ubi lis in longum profertur nec unquam explicatur. Qui mos nunc est perditissimis advocatis nostri temporis, ut subinde novam reperiant causam producendae litis, quo plus nummorum extorqueant a litigatoribus. Paroemia nata a Buna quodam Atheniensi. Cum esset controversia inter Calydonios et Eleos, utrique rem ad arbitrium Bunae detulerunt. Convenerat autem ut a manibus temperarent, donec ille de negotio pronuntiasset. Quod ubi sensisset Bunas, de industria audiebat quidem utramque partem, caeterum per fictas occasiones rem in longum distulit nec unquam de lite voluit pronuntiare. Auctor Mnaseas apud Zenodotum.

Index Adagiorum