I. 2Lepos Atticus, eloquentia Attica.lvii
Mella poetica Atticus lepos Inter reliquos Graeciae populos lepos quidam et festivitas quasi vernacula ac peculiaris adest Atticis, adeo ut et in proverbium abierit Atticus lepos, Attica eloquentia, pro summa. Terentius in Eunucho :
[Eun., 1093] cum insulsum atque invenustum militem rideret. Divus Hieronymus ad Pammachium, Jovinianum, ut opinor, irridens : Haec est, inquit, Plautina eloquentia, hic lepos Atticus et Musarum, ut dicitur, eloquio comparandus. [Epist., 57, 12, 3] Quanquam illud de Musarum eloquio ad M. Varronis elogium de Plauto celebratum respicit, qui dixit Musas ipsas, si Latine loqui voluissent, Plautino ore fuisse locuturas. [Inst., X, 1, 19] Huc allusit et Lucianus in libello De mercede servientibus : Κἂν εἴ τι σολοικίσαντες τύχωσιν, αὐτὸ τὸ τῆς Ἀττικῆς καὶ τοῦ Ὑμηττοῦ, [Merc., 35] id est : Quod si quando quid etiam rustice dixerint, hoc ipsum mere Atticum atque ab Hymetto profectum videri volunt. Ab Hymetto profectum Est autem Hymettus mons Atticae, mellificio nobilis. Unde et mel Atticum et Hymetta mella. Quae praecipua fuisse testatur et Martialis in Xeniis :Dixin' in hoc Atticam esse eloquentiam ?
[Epigr., XIII, 104] Pallados a silvis nobile nectar apis.Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti