II. 6. Exordiri telam. lxviii

Pleraeque metaphorae, quae ducuntur a textrina, proverbii faciem prae se ferunt. Plautus in Bacchidibus :

Exorsa haec tela est non male omnino mihi.

Idem in Pseudolo :

Neque nunc quid faciam scio,

Neque exordiri unde occipias habeas,

Neque ad detexundam telam certos terminos.

M. Tullius libro De oratore dixit pertexere pro perficere : Pertexe modo, inquit, Antoni, quod exorsus es. Rem enim, quam arte consilioque instituimus, exordiri dicimur, et reteximus, quae denuo refingimus. Item illud ad Herennium : Ego te jam detexam ab exordio, id est : Ab initio vitae explicabo qualis sis. Cognatum illi quod alio commemoravimus loco : Ea tela texitur. Στήμονα στῆσαι Pollux citat ex Graecis auctoribus.

Index Adagiorum