II. 6. Manum ferulae subduximus. lxiv

Et nos manum ferulae subduximus, id est : nos quoque literas didicimus et praeceptorum opera sumus usi. Nam antiquitus literatores discipulorum manus ferula caedebant. Est autem ferula fruticis genus, quo non aliud levius, ut indicat Plinius libro decimotertio, capite XXII. Graecis νάρθηξ dicitur, utilis ad fulciendos vacillantes aetate senes. Unde et Baccho Silenoque sacer, ut vino titubantes fulciat nec oneret tamen ; est enim ligno durissimo foris, licet intus lignum non habeat. Hac exceptum ignem coelestem poetae fingunt Prometheum deportasse in terras. Postremo hinc fiunt sceptra paedagogorum, ut Martialis appellat, quo terreant magis quam laedant. Notavit id eleganter Columella in carmine : Nec manibus mites ferulas. Et ibidem : Ferulaeque minaces / Plantantur. Unde manum ferulae subduxisse dicuntur qui desierunt in ludo literario versari neque jam pueri docendi, sed utcumque docti sunt. Juvenalis in prima satura :

Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos

Consilium dedimus Syllae.

Hieronymus subduximus accipere videtur pro eo, quod est subjecimus, supposuimus. Sic enim scribit ad Domnionem : Et nos didicimus literas, et nos saepe manum ferulae subduximus. Nisi forte manum ferulae subducere pueri dicuntur, cum metu plagae subtrahunt manum. Est similis apud Graecos sermonis color. Citatur apud Athenaeum libro decimotertio Timocles  :

Δεῖν δ᾿ ἔτι Ἀγωνιᾶσαι καὶ ῥαπισθῆναί γε καὶ

Πληγὰς λαβεῖν ἁπαλαῖσι χερσὶν ἡδύ γε,

id est

Opus esse adhuc

Trepidare et alapis caedi et in teneras manus

Recipere plagas, res profecto suavis est.

Index Adagiorum