II. 6. Aesopicus sanguis. lxiii

Αἰσώπειον αἷμα, id est Aesopicus sanguis. Delphi Aesopum quendam nihil commeritum interemerunt, eamque ob causam iratum numen dira illis vaticinabatur. Sunt qui putent hunc Aesopum esse cujus nomine feruntur apologi traduntque hujusmodi quaedam super illius interitu, tametsi fabulis quam vero propiora. Cum Delphos profectus gentis illius iram in se conviciis et contumeliosis apologis concitasset, Delphi sacra phiala in hujus peram clanculum imposita Phocidem consecuti comprehensum sacrilegii damnarunt obtestantemque ac dira imprecantem praecipitarunt. Mox oborta pestilentia consultum oraculum admonuit ut Aesopi manes placarentur, itaque Delphi monumentum Aesopo constituerunt. Caeterum Graeciae principes et eruditi, simulatque cognovissent indignam Aesopi mortem, Aesopicum sanguinem ulti sunt sublatis iis qui fuerant mortis auctores. Unde dici solitum aut ubi quis praeter meritum acerba pateretur aut ubi propter laesam innocentiam irati superi poenam immittere viderentur. Meminit hujus historiae Plutarchus in commentario, cui titulus Περὶ τῶν ὑπὸ θείου βραδέως τιμωρουμένων. Nempe Aesopum multam auri vim accepisse a Croeso, uti Delphis splendide sacrificaret et Delphorum singulis quatuor minas distribueret. Verum cum incidisset illi nescio quid dissidii cum Delphis, sacrum quidem fecit, caeterum pecuniam, quam acceperat distribuendam, Sardis misit, Delphos indignos judicans eo beneficio. Quamobrem irati sacrilegii condemnatum praecipitarunt e rupe quam Hyampeiam vocant. Eo facto deus indicavit terrae sterilitatem et morborum prodigiosorum vim instare. Proinde territi Delphi in publicis Graeciae conventibus assidue per praeconem clamabant, si quis esset qui poenas Aesopi nomine de se vellet sumere. Tandem tertia generatione Samius Idmon advenit, nihil affinis Aesopo, sed nepos eorum qui Aesopum Sami emerant ; huic cum poenas quasdam dedissent, malis levati sunt. Indicat eodem in loco Plutarchus dici solere, quoties sero poena datur.

Index Adagiorum