II. 6. Acesias medicatus est. lix

Ἀκεσίας ἰάσατο, id est Acesias medicatus est. Dici solitum de re quae semper vergeret in deterius quoque magis accuraretur, hoc pejus haberet. Occasionem adagio dedit Acesias quidam medicus imperitus et stupidus, qui dum cuidam pedum dolore laboranti mederi studet, auxit dolorem. Unde Aristophanes Ἀκεσίας, inquit, τὸν πρωκτὸν ἰάσατο, quod ea pars, quantumvis cures, tamen per se semper inquinetur. Auctor Diogenianus.

Index Adagiorum