II. 6Admirabiles in nectendis machinis Aegyptii.lvii
Δεινοὶ πλέκειν τὰς μηχανὰς Αἰγύπτιοι, id est
De versutis et, ut ait Plautus, consutis dolis dictitatum. Torqueri potest et in perplexas sophistarum argutias ac syllogismorum inexplicabiles labyrinthos aut in sycophantas ac delatores qui vera falsis permiscendo nectunt calumnias. Ammianus XIV refert Paulo cuidam, qui plurimos admirandis technis deferebat apud Constantium, vulgo cognomen inditum Cathenae, quod in complicandis delationibus nodos necteret insolubiles. Celebrabantur olim Aegyptiorum opera ex variis lignorum frustulis miro quodam artificio connexa, quorum est et Herculanus nodus. Adagium hoc cognatum est illi quod alibi retulimus : Κασσιωτικὸν ἅμμα, id est Cassioticus nodus . Cassium enim in Aegypto est quemadmodum paulo superius ostendimus.Nectunt stupendas machinas Aegyptii.