II. 6. Vulpi esurienti somnus obrepit. lv

Πεινῶσαν ἀλώπεκα ὕπνος ἐπέρχεται, id est Esurienti vulpi somnus obrepit. Ubi quis inopia cibi dormit. Nam nonnullis pauperibus somnus loco pastus est, testante versiculo illo proverbii instar celebrato :

Ὕπνος δὲ πεῖναν τὴν κακέσχατον δαμᾷ,

id est

Somnus domat famem malorum pessimum.

Pauperem autem vulpem appellat, quod callida sit inopia et multarum repertrix artium, juxta illud quod alibi retulimus : Πενία τὴν σοφίαν ἔλαχε, id est Paupertas sapientiam sortita est. Neque perperam dicetur et in illos qui dissimulant conniventque ad quaedam, ut per occasionem aliquid commodi ferant. Siquidem vulpes urgente fame somnum adsimulat ut allectas aves capiat devoretque. Fit autem hoc physica quadam ratione ut famem ac sitim extinguat somnus. Adagium recensuit Diogenianus.

Index Adagiorum