II. 6. Pluris est oculatus testis unus quam auriti decem. liv

Plautus in Truculento :

Pluris est oculatus testis unus quam auriti decem,

hoc est : longe major est habenda fides referentibus ea quae viderint oculis quam iis qui narrant ab aliis audita. Idem innuunt poetae duas apud inferos insomniorum fingentes portas, alteram eburnam, per quam falsa insomnia veniant ad superos, alteram corneam, per quam vera. Vergilius Aeneidos sexto Homerum imitatus ex Odysseae Τ :

Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur

Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris,

Altera candenti perfecta nitens elephanto,

Sed falsa ad coelum hac mittunt insomnia manes.

His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam

Prosequitur dictis portaque emittit eburna.

Servius interpretatur per corneam portam oculos intelligendos, quod colore sint corneo, per eburneam dentes, nimirum osseos et candidos. Per corneam egredi veras umbras, quod ea demum certa sint, quae conspicimus oculis, per eburnam falsas, quod vana plerumque soleant esse, quae fama percipiuntur. Itaque Aeneas per eburnam portam dimissus significat pro falsis habenda quaecumque de inferis narrarit poeta. Adagii meminit et Apuleius libro primo Floridorum, narrans quemadmodum Socrates proverbium inverterit : Pluris est auritus testis quam oculati decem. Nam cum conspexisset adulescentem decorum, sed diutile tacentem, Ut te videam, inquit, aliquid eloquere. Sensit itaque Socrates aurium judicium certius esse quam oculorum, quod oculis non nisi corporis formam contueamur, ex oratione mentis habitum deprehendamus. Justinianus Institutionum libro tertio, de gradibus cognationum, oculatam fidem appellat, cum res subjicitur oculis. Unde caecam diem appellant, cum non protinus exhibetur pactum, oculatam, cum praesente pecunia res agitur.

Index Adagiorum