II. 6. Empedoclis simultas. liii

Ἐμπεδοκλέους ἔχθρα, id est Empedoclis simultas, dicebatur pertinax et irreconciliabilis. Empedoclem enim aiunt iis fuisse moribus, ut assidue simultatem cum aliquibus susciperet easque pertinacissime exerceret. Quadrabit etiam ubi quis levi de causa ex amico fit inimicus. Refertur a Diogeniano. Suidas ex Lysia citat haec verba : Ὤιμην δ᾿ ἔγωγε τοιαύτῃ φιλίᾳ συνηρμόσθαι, ὥστε μηδ᾿ ἂν τὴν Ἐμπεδοκλέους ἔχθραν ἐμποδὼν ἡμῖν γενέσθαι, id est Ego sane putabam nos ejusmodi necessitudine copulatos esse, ut ne Empedoclis quidem simultas nobis possit obstare. Referendum ad illud quod alio dictum est loco : Odium Vatinianum et Odium novercale.

Index Adagiorum