II. 6Halcedonia sunt apud forum.lii
Quod dixit in Casina Plautus, Halcedonia sunt circa forum, proverbii speciem gerit. Significatur hac voce tranquillitas et silentium. [Cas.] Idem in Poenulo :
[Poen.] Extat etiam in Graecorum commentariis hujusmodi proverbium, Ἁλκυονίτιδας ἡμέρας ἄγεις [Coll., Als. col. 25] [Paroem., 2, 20] id est Halcyonios agis dies, de tranquillam et otiosam agentibus vitam. Aristophanes in Avibus :Nisi mihi illam tam tranquillam facis,
Quam mare est olim, cum ibi halcedo pullos educat suos.
[Aues] id estἉλκυονίδας τ᾿ ἂν ἤγεθ᾿ ἡμέρας ἀεί,
Ab ave quadam marina ductum adagium, quae Graecis halcyon dicitur, Latinis halcedo, ut auctor est M. Varro libro De lingua Latina tertio, nequis Plautinum verbum depravatum esse putet. Fabula de Ceyce et Halcyone est apud Ovidium. [Met.] id est De ave sic refert Plinius libro decimo, capite trigesimosecundo : Halcyon paulo amplior est passere, colore cyaneo ex parte majore, tantum purpureis et candidis admixtis pennis, collo gracili ac procero. Ea fetificat bruma, qui dies halcyonides vocantur. Neque apparent nisi mari tranquillo, maxime Siculo. Faciunt autem septem ante brumam diebus nidos et totidem sequentibus pariunt. Hi dies et nautis sunt noti ; nam in his tempestatem non metuunt. Nidificant autem medio in mari. Nidi pilae figura paulum eminenti ore perquam angusto, grandium spongiarum similitudine, ex spinis aculeatis compacti, tanta duritie, ut ferro incidi nequeant. Franguntur ictu valido, ut spuma arida maris. Hactenus Plinius. [Hist. Nat.] Lucianus de tranquillitate halcyonidum dierum testatur in dialogo, cui titulus Ἁλκυών. Vergilius inter prognostica futurae tempestatis hoc quoque refert :Atque halcyonios duxit assidue dies.
[Georg.] Meminit harum et Theocritus idyllio septimo :Non tepidum ad solem pennas in litore pandunt
Dilectae Thetidi halcyones.
[Idyll.] id estΧἀλκυόνες στορεσεῦντι τὰ κύματα τήν τε θάλασσαν
Τόν τε νότον τόν τ᾿ εὖρον, ὃς ἔσχατα φυκία κινεῖ,
Ἁλκυόνες, γλαυκαῖς Νηρηΐσι ταί τε μάλιστα
Ὀρνίθων ἐφίλαθεν, ὅσαις τέ περ ἐξ ἁλὸς ἄγρα,
Halcyonesque undas sternunt pelagusque Notunque
Atque Eurum extremam motantem flatibus algam,
Halcyones, quas inter aves Nereides omneis
Unice amant glaucae, quaecumque ex aequore pastum
Venantur.