I. 2. Cygnea cantio. lv

Κύκνειον ᾆσμα, id est : Cygnea cantilena. Refertur inter Graecanica proverbia. Notatur et ab Aeliano in opere De naturis animalium proverbii vice. Convenit in eos, qui supremo vitae tempore facunde disserunt aut extrema senecta suaviloquentius scribunt, id quod fere solet accidere scriptoribus, ut postrema quaeque minime sint acerba maximeque mellita, videlicet per aetatem maturescente eloquentia. Porro cygnos instante morte mirandos quosdam cantus aedere, tam omnium literis est celebratum quam nulli vel compertum vel creditum. Nam Lucianus negat se vel vidisse cygnos, cum in Pado flumine navigaret. Aelianus addit cygnos non canere nisi flante zephyro vento, quem Latini Favonium dicunt. Martialis :

Dulcia defecta modulatur carmina lingua

Cantatur cygnus funeris ipse sui.

Neque desunt philosophi, qui hujus rei causam etiam addere conantur affirmantque id accidere propter spiritus per collum procerum et angustum erumpere laborantes. Divus Hieronymus in quodam laudans senilem eloquentiam commemoratis aliquot scriptoribus : Hi omneis, inquit, nescio quid cygneum vicina morte cecinerunt. Idem in epitaphio Nepotiani : Ubi est ille ἐργοδιώκτης noster et cygneo canore vox dulcior ? Nos item in epigrammate quodam, quod olim ex tempore lusimus, ad nunquam satis laudatum studiorum omnium Mecoenatem, Guilelmum archiepiscopum Cantuariensem :

Vates videbis exoriri candidos,

Adeo canoros atque vocales, uti

In alta fundant astra cygneum melos,

Quod ipsa et aetas posterorum exaudiat.

Meminit adagii et Athenaeus libro Dipnosophistarum XIV ex auctore Chrysippo referens quendam adeo impense delectatum fuisse dicteriis, ut cum esset a carnifice trucidandus, dixerit se velle mori decantata cygnea cantione sentiens, opinor, dictum aliquod salsum quod simul atque prolocutus esset, non contaretur emori. Marcus Tullius praefans in librum De oratore tertium de L. Crasso ita loquitur : Illa tanquam cygnea fuit divina hominis vox et oratio ; quam quasi expectantes post ejus interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur.

Index Adagiorum