Adagiorum Chiliades

II. 6Cicernus Bacchus.xlvii

Ἐρεβίνθειος Διόνυσος, id est Cicernus Bacchus. De re vehementer contempta. Sumptum adagium a potu ex leguminibus confecto, qui vinum imitatur. Veteres autem diversis rationibus vinum effingebant, quarum nonnullas commemorat Plinius libro decimoquarto, capite decimosexto. [Hist. Nat.] Idem libro vigesimosecundo, capite vigesimoquinto, meminit de zytho Aegyptiorum, celia Hispanorum, cervisia Gallorum. [Hist. Nat.] Erat id potus genus ex leguminibus coctum, quod inopia vini repertum est in his regionibus, quae vitem non ferunt. Hinc natum videri potest et illud, quod alibi retulimus adagium, Οὐδὲν πρὸς Διόνυσον, id est Nihil ad Bacchum , ut id dixerit quispiam gustata cervisia. Porro contemptam fastiditamque fuisse cervisiam iis qui eatenus assueverant vino vel epigramma testatur, quod Juliano imperatori tribuunt. Id est hujusmodi :

Τίς πόθεν εἶς, Διόνυσε ; Μὰ γὰρ τὸν ἀληθέα Βάκχον

Οὔ σ᾿ ἐπιγιγνώσκω, τὸν Διὸς οἶδα μόνον.

Κεῖνος νέκταρ ὄδωδε, σὺ δὲ τράγου. Ἦ ῥά σε Κελτοὶ

Τῇ πενίῃ βοτρύων τεῦξαν ἀπ᾿ ἀσταχύων.

Τῷ σε χρὴ καλέειν Δημήτριον, οὐ Διόνυσον,

Πυρογενῆ μᾶλλον καὶ Βρόμον, οὐ Βρόμιον.

[Epist.] id est

Bacche, quis, unde venis ? verum tibi dejero Bacchum,

Te haud novi, tantum est cognitus ille Jovis.

Is nectar redolet, hircum tu. Dic age, num te

E spicis finxit Gallia vitis inops ?

Non igitur Bacchum te dixero, sed Cerealem

Et frumentigenam, nec Bromium, immo Bromum.

Est autem bromos hordei genus quoddam, sed a Theophrasto libro De plantis octavo inter ea ponitur quae poene silvestria sunt et immitia. Plinius potissimum usum ejus generis putat quod illius spuma cutem feminarum in facie nutrit. [Hist. Nat.] Nam quod ad potum ipsum attinet, inquit, praestat ad vini transire mentionem. Neque vero repugnarim, si cui magis libeat ad ritum sacrorum Bacchi referre proverbium, in quibus imitamina membri obsceni virilis capitibus ac femoribus obligabant atque ita saltabant in honorem dei. Eas figuras Graeci phallos vocant, unde et apud Terentianum grammaticum cognomen phallici carminis. Qui ferebant φαλλοφόροι et ἰθύφαλλοι dicebantur. Etiamsi Athenaeus libro XIV indicat alios fuisse ithyphallos, alios phallophoros : illos gessisse personam hominis temulenti, hos sine persona fuisse, quanquam et aliis rebus differebant. Verum haec nihil ad proverbium. Alludit huc Aristophanes in Acharnensibus :

Σφῷν δ᾿ ἐστὶν ὀρθὸς ἑκτέος

Ὁ φαλλὸς ἐξόπισθε τῆς κανηφόρου,

Ἐγὼ δ᾿ ἀκολουθῶν ᾄσομαι τὸ φαλλικόν,

[Ach.] id est

Vobis quidem rectus tenendus phallus est

Eum sequendo, qui canistrum bajulat,

Post vos ego canam cantionem phallicam.

Effingebatur autem olim hoc membrum e ligno ficulno, quod mollitiei dedicavit antiquitas, unde et Horatius eodem e ligno suum Priapum exscalpsit. Servius existimat Maronem item Georgicorum libro secundo de iis phallis sensisse, cum sacra Bacchi describens de pensilibus oscillis facit mentionem :

Oscilla ex alta suspendit mollia pinu.

[Georg.] Ea scribit e floribus concinnari solere ad imaginem obsceni virorum membri ac per intercolumnia suspendi, quo qui in ea incidissent, risum moverent. Hinc igitur Baccho cognomen Erebinthi, quem eundem simili de causa Morychum appellarunt, videlicet facilitate numinis contemptum invitante.