II. 6. Adrastia Nemesis. Rhamnusia Nemesis. xxxviii

Ἀδράστεια Νέμεσις, id est Adrastia Nemesis, subaudiendum adest aut aderit aut ejusmodi quippiam. Licebit uti vel in eos, quibus ob insolentiam arrogantiamque fortunae commutationem minamur vel qui a rebus florentibus ad calamitosam fortunam redacti sunt. Hanc quidam Nemesim deam esse putant insolentiae et arrogantiae vindicem quaeque spes immoderatas et vetet et puniat, Ἀδράστεια dicta ἀπὸ τοῦ α στερητικοῦ μορίου καὶ δρασμοῦ, quod nemo nocens meritam poenam usquam effugerit, etiam si quando serius assequitur. Lucianus in Meretriciis dialogis : Ἔστι τις θεὸς ἡ Ἀδράστεια καὶ τὰ τοιαῦτα ὁρᾷ, id est Est dea quaepiam Adrastia videtque ista. Euripides in Rheso :

Ἀδράστεια μὲν ἁ Διὸς παῖς, εἴργοις στομάτων φθόνον,

id est

Adrastia Jovis filia, arceas dictorum invidiam.

Idem in eadem fabula :

Σὺν δ᾿ Ἀδραστείᾳ λέγω,

id est

Volente vero dixerim hoc Adrastia.

Idem testantur etiam epigrammata :

Ἡ Νέμεσις προλέγει τῷ πήχεϊ τῷ τε χαλινῷ

Μήτ᾿ ἄμετρόν τι ποιεῖν μήτ᾿ ἀχάλινα λέγειν,

id est

Innuit hoc Nemesis cubito frenoque, gerendis

Sit modus in rebus dictaque frenum habeant.

Item aliud :

Ἡ Νέμεσις πῆχυν κατέχω. Τίνος οὕνεκα; λέξεις.

Πᾶσιν ἀπαγγέλλω· μηδὲν ὑπὲρ τὸ μέτρον,

id est

Contineo Nemesis cubitum. Quae causa ? requires.

Nam cunctis jubeo rebus adesse modum.

Strabo libro Geographiae XIII. Adrastiam dictam tradit non ab aufugiendo, sed ab Adrasto rege, qui primus huic templum constituerit, idque Antimachi poetae versibus confirmat :

Ἔστι δέ τις Νέμεσις μεγάλη θεός, ἣ τάδε πάντα

Πρὸς μακάρων ἔλαχεν· βωμὸν δέ οἱ εἵσατο πρῶτος

Ἄδρηστος ποταμοῖο παραὶ ῥόον Αἰσήποιο,

Ἔνθα τετίμηταί τε καὶ Ἀδρήστεια καλεῖται. Id est

Est quaedam Nemesis dea magna, cui omnia quadam haec

Sunt data sorte deum. Ast huic primus condidit aram

Adrastus juxta Aesopi sacrata fluenta,

Atque inibi coliturque tenetque Adrastia nomen.

Hujus oppidi meminit Plinius libro V, capite XXXII his verbis : Parium colonia, quam Homerus Adrastiam appellavit. Adrastiae deae mentionem facit et Plato in Phaedro. Ammianus libro XIV : Haec et hujusmodi innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque praemiatrix aliquando operatur Adrastia (atque utinam semper !), quam vocabulo duplici etiam Nemesim appellamus. Hanc ait ex opinione veterum theologorum lunae superpositam generali potentia praesidere fatis, omnia terrena despectantem ut reginam et arbitram rerum omnium ; quae praecipue fastui infensa nunc erectas mentium cervices opprimit et enervat, nunc bonos ab immo suscitans ad bene vivendum extollit. Huic antiquitas addidit pennas, celeritatis symbolum ; dedit gubernaculum et rotam, significans illam per omnia discurrentem singula moderari. Idem libro XXII : Ideo intolerabilem humanorum spectatrix Adrastia aurem (quod dicitur) vellens, monens ut castigatius viveret, etc. Zenodotus originem adagionis ad hujusmodi fabulam refert, quam equidem non admodum sane lubens adscribam tamen, ne lectorem avidum hac fraudasse videar. Eteocles et Polynices post interitum Oedipi patris de regno Thebanorum hac lege pacti sunt, ut imperium alternis annis administrarent. At Eteocles (nam huic sorte primus obtigerat annus) exacto tempore recusavit fratri vices regni tradere. Itaque Polynices repulsus in Adrasti dicionem Argos profugit noctuque appulit. Hic cum forte Tydeum esset nactus, qui ob caedem perpetratam e Calydone profugerat, cum eodem praelium conseruit ; inter quos clamore tumultuque coorto intervenit Adrastus et pugnantes diremit. Atque ibi simul recordatus oraculi cujusdam, quo monitus fuerat, ut apro et leoni filias suas in matrimonium collocaret, utrumque sibi generum ascivit (habebant enim in clypeis alter apri, alter leonis figuram) pollicitusque est se utrumque restituturum in patriam. Cumque primum Polynicis nomine Thebas fuisset adortus, caesis Argivorum optimatibus Adrastus solus effugit. Interfectorum cadavera cum Thebani insepulta abjicerent neque sepultura dignarentur, liberi caesorum ad aram Misericordiae confugientes parentum cadavera reposcebant. Atheniensibus exercitum admoventibus Thebani cadavera reddiderunt. Quo tempore et Evadne, Capanei uxor, semet in rogum abjiciens una cum viri cadavere combusta est. Post id temporis filii Argivorum qui perierant ad Thebas, nullam unquam reportarunt victoriam suis partam auspiciis, sed stipendiarii pro externis militabant. Diogenianus paroemiam effert ad hunc modum : Ἡ Νέμεσις παρὰ πόδας βαίνει, id est Nemesis ad pedes adest. Galenus denique libro De usu partium humani corporis sexto : Μνημονεῦσαι καὶ δεῖξαι τὸν Ἀδραστίας ὡς οὐδεὶς ἐκφευξεῖται θεσμόν, id est Meminisse ac declarare, quod Adrastiae legem nullus effugiet. Ac paulo inferius : Οὐκ ἐννοήσας οἶμαι τὸν τῆς Ἀδραστίας θεσμόν, id est Haud cogitans opinor Adrastiae legem. Minitatur medicis, qui falsa pro veris docent.

Eadem appellatur Rhamnusia, a Rhamnunte Atticae loco cognominata, ubi, quemadmodum ostendit Zenodotus, huic deae statua est solido lapide decem cubitorum magnitudine, Phidiae opus. Fingebatur autem olim Veneris specie, quamobrem et malum arborem dextra tenebat, ut auctor est Eudemus. Hoc adagium, quanquam separavit Zenodotus, mihi tamen visum est cum superiore conjungere, cum nihil intersit praeter commutatam cognominis vocem. Plinius libro XXVIII capite II : Cur et fascinationibus adoratione peculiari occurrimus, alii Graecam Nemesim invocantes, cujus ob id Romae simulachrum in Capitolio est, quamvis Latinum nomen non sit ?

Index Adagiorum