II. 6. Ipsa senectus morbus est. xxxvii

Terentius in Phormione : Ipsa senectus morbus est. Proverbiali figura dictum videtur. Nam in senibus, ut absit morbus, ipsa senecta per se mala valetudo est. Unde illud frequens apud Homerum χαλεπὸν γῆρας, id est molesta senectus. Iliados Θ :

Σὴ δὲ βίη λέλυται, χαλεπὸν δέ τε γῆρας ὀπάζει,

id est

Viribus effetum jam te premit aspra senectus.

Et apud Vergilium :

Subeunt morbi tristisque senectus.

Horatius in Arte poetica :

Multa ferunt anni venientes commoda secum,

Multa recedentes adimunt.

Juvenalis :

Circumsilit agmine facto

Morborum omne genus.

Nos item in carmine de senectutis incommodis :

Taeterrima porro

Senecta, morbus ingens,

Nullis arcerive potest pellive medelis,

Quin derepente oborta

Corporis epotet succos animique vigorem

Ebetet.

Idem testatur senarius ille proverbialis :

Φοβοῦ τὸ γῆρας· οὐ γὰρ ἔρχεται μόνον,

id est

Metue senectam, non enim sola advenit.

Item :

Χαλεπὸν τὸ γῆρας ἐστιν ἀνθρώποις βάρος,

id est

Pergrave senectus est onus mortalibus.

Citatur ex Antiphane :

Σφόδρ᾿ ἐστὶν ἡμῶν ὁ βίος οἴνῳ προσφερής·

Ὅταν ᾖ τὸ λοιπὸν μικρόν, ὄξος γίνεται,

id est Est vita vino nostra quam simillima :

Ubi paululum restat, in acetum vertitur.

Item ex eodem :

Τὸ γῆρας ὥσπερ βωμός ἐστι τῶν κακῶν·

Πάντ᾿ ἔστ᾿ ἰδεῖν εἰς τοῦτο καταπεφευγότα,

id est

Quaedam est malorum ara senectus omnium,

Adeo videre est cuncta ad hanc recurrere.

Rursus ex eodem :

Πρὸς γὰρ τὸ γῆρας ὥσπερ ἐργαστήριον

Ἅπαντα τἀνθρώπινα προσφοιτᾷ κακά,

id est

Miseram ad senectam ut ad officinam quampiam

Mala universa confluunt mortalium.

Huc allusit anus Plautina, quae tarditatem incessus excusans ait se grave pondus gestare.

Tantum, inquit, hoc oneris, quod fero.

— Quid oneris ? — Annos septuaginta et quatuor.

Item M. Tullius in Catone majore : Quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere. Aristoteles quinto De animalibus libro senectutem appellat νόσον φυσικήν, id est morbum naturalem, quemadmodum et morbus senectus est adventicia, propterea quod nonnulli morbi idem efficiant in homine quod senectus et senectus similia gignat qualia morbi. Seneca morbum insanabilem appellat. Donatus adscribit verba Apollodori ex Graeca comoedia : Τὸ γῆράς ἐστιν αὐτὸ νόσημα, id est Ipsa senectus morbus est.

Index Adagiorum