II. 6. Frustra Herculi. xxxv

Εἰκῇ τῷ Ἡρακλεῖ, id est Frustra Herculi, subaudi calumniam struxeris. De his dici consuevit, qui sic omnia sua negotia gerunt, ut nemo queat aut audeat calumniari. Nam Herculi mos erat res alienas vi abducere, non dolo. Conveniet aut in vehementer laudatum probatumque aut in praepotentem, quem insimulare tutum non sit. M. Cato Censorius plus quadragies in jus vocatus fuisse memoratur, semper judicum absolutus sententiis. Hunc Caesar in Anticatonibus insimulavit avaritiae. Id Plutarchus perinde scribit esse, quasi si quis Herculem insimulet ignaviae ; nihil enim minus in Herculem quadrat quam hoc criminis. Sunt qui putent congruere, cum aliquis omnia facit impune nec a quoquam accusatur, quemadmodum Hercules impune res alienas consuevit abigere.

Index Adagiorum