II. 6Cimmeriae tenebrae.xxxiv
Multam obscuritatem aut animi caliginem Cimmerias tenebras appellant.
Lactantius Institutionum divinarum libro IV :
O caecum
pectus, o mentem Cimmeriis, ut aiunt, tenebris atriorem.
[Inst.]
Et hunc velut aemulatus divus Hieronymus, ut Lactantianae admirator
eloquentiae, Rogo, inquit, quae tanta est caecitas et Cimmeriis, sicut aiunt,
tenebris involuta ? Natum adagium a Cimmeriae regionis prodigiosa
obscuritate. De qua Strabo libro Geographiae primo scribit in hunc modum :
Καὶ μὴν καὶ τὸν Κιμμερικὸν Βόσπορον οἶδε, τοὺς
Κιμμερίους εἰδώς, οὐ δήπου τὸ μὲν ὄνομα τῶν Κιμμερίων εἰδώς, αὐτοὺς δὲ
ἀγνοῶν, οἳ κατ᾿ αὐτὸν ἢ μικρὸν πρὸ αὐτοῦ μέχρις Ἰωνίας ἐπέδραμον τὴν γῆν ἐκ
Βοσπόρου πᾶσαν. Αἰνίττεται γοῦν καὶ τὸ κλίμα τῆς χώρας αὐτῶν ζοφῶδες ὄν,
καί, ὡς φησίν,
Ἠέρι καὶ νεφέλῃ κεκαλυμμένοι, οὐδέ ποτ᾿ αὐτοὺς Ἠέλιος φαέθων ἐπιλάμπεται, Ἀλλ᾿ ἐπὶ νὺξ ὀλοὴ τέταται.
[Geogr.]
Id est
Porro locus quem Strabo citavit, quanquam verbis aliquot divarians a poeta, est apud Homerum Odysseae undecimo :Quin Bosphorum quoque Cimmerium cognovit, ut qui Cimmerios non ignorarit. Neque enim videlicet cum Cimmeriorum nomen cognitum habuerit, ipsos ignoravit, qui temporibus illius vel paulo ante illius aetatem a Bosphoro ad Ioniam usque terram omnem percursarint. Itaque quonam in climate sita sit illorum regio, velut innuit, cum eam caliginosam facit et, ut ipsius utar verbis,
Umbris ac nebulis tectam, siquidem igneus illos
Haud unquam irradiat Phoebus, nox atra sed illis
Ingruit assidue.
[Od., XI, *] Id est,Ἠδ᾿ ἐς πείραθ᾿ ἵκανε βαθυῤῥόου Ὠκεανοῖο.
Ἔνθα δὲ Κιμμερίων ἀνδρῶν δῆμός τε πόλις τε,
Ἠέρι καὶ νεφέλῃ κεκαλυμμένοι· οὐδέ ποτ᾿ αὐτοὺς
Ἠέλιος φαέθων ἐπιδέρκεται ἀκτίνεσσιν,
Οὔθ᾿ ὁπότ᾿ ἂν στείχῃσι πρὸς οὐρανὸν ἀστερόεντα,
Οὔθ᾿ ὅτ᾿ ἂν ἂψ ἐπὶ γαῖαν ἀπ᾿ οὐρανόθεν προτράπηται,
Ἀλλ᾿ ἐπὶ νὺξ ὀλοὴ τέταται δειλοῖσι βροτοῖσιν.
Cimmeriorum mentionem facit etiam M. Tullius, libro Academicarum quaestionum quarto : Et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat sive ejus loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant, quorum illis uti lumine licebat. Isti autem, quos tu probas, et caetera. [Acad.] Et in hac regione Naso poeta Somno deo regiam aedificavit libro Transformationum undecimo :Ast ille Oceani pervenit summa profundi.
Illic sunt populique et moenia Cimmeriorum,
Nubibus et caeca assidue caligine tecta.
Illos haud unquam radiis sol aspicit ardens,
Nec quando astriferum curru petit arduus axem,
Nec rursum ad terras magno devectus Olympo,
Sed nox incumbit miseris mortalibus atra.
[Met.] Apud Graecos constanter per duplex m scriptum invenio, tametsi refragatur etymologia, quam adfert Eustathius autumans Κιμμερίους dictos quasi ἐν τῷ ἀέρι κειμένους. Sed vero propius est Κιμμερίους vocatos quasi χειμερίους, quanquam hic quoque m simplex.Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
Mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni,
Quo nunquam radiis oriens mediusve cadensve
Phoebus adire potest ; nebulae caligine mixtae
Exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.