II. 6. Jovem lapidem jurare. xxxiii

Jovem lapidem jurare dicuntur qui sancte et religiose dejerant. M. Tullius Epistolarum familiarium septimo ad Trebatium : Quomodo autem tibi placebit Jovem lapidem jurare, cum scias iratum esse Jovem nemini posse ? Sumptum a prisco feriendi foederis ritu, quod a patre patrato manu tenente lapidem conceptis verbis peragebatur, quemadmodum describit Titus Livius et Macrobius. Utebantur et Arabes lapide in feriendis foederibus, quemadmodum refert Herodotus in tertio. Adagium varie poterit usurpari. Ego tibi super hac re non dubitem vel Jovem lapidem jurare, id est quantumvis sancte. Huic injurato fidem habere malim quam tibi Jovem lapidem, ut aiunt, juranti. Jovem lapidem jurabat nihil istiusmodi cogitatum fuisse, id est magnopere adseverabat. A. Gellius in Noctibus usurpavit ad hunc modum : Jovem lapidem, inquit, quod sanctissimum jusjurandum est habitum, paratus sum ego jurare Vergilium hoc nunquam scripsisse. Apuleius in sermone De deo Socratis : Quid igitur ? Jurabo per Jovem lapidem, Romano vetustissimo ritu. Equidem arbitror huc pertinere, quod ex Augustino citatur in Decretis, eos teneri perjurio, qui jurarint per lapidem nec praestiterint quod jurarunt, etiamsi illic scriptum est super lapidem ex librarii, ni fallor, depravatione. Indicat autem illic, hoc jusjurandum esse sanctum ei cui juratur, hoc est, si Christianus juret pagano, cui hoc jusjurandum erat sanctissimum. Quid hic adtinet referre, quae glossographi et hos secuti theologi commenti sunt de hoc lapide tam absurda, ut vix lapides talia dicturi sint ? Mihi satis est indicasse ; legat qui velit. Veteres per caput illius quem carissimum habebant, jurabant, Romani per genium principis, Socrates per canem et anserem, Zeno Citiensis per capparim, plerique per brassicam, ναὶ μὰ τὴν κράμβην, quod multis exemplis e veterum poematibus repetitis docet Athenaeus libro nono, eo quod huic divinatoria quaedam vis insit, eoque et sacram habitam tradit.

Index Adagiorum