II. 6. Timidi nunquam statuerunt tropaeum. xxv

Ἀλλ᾿ οἱ γὰρ ἀθυμοῦντες ἄνδρες οὔποτε

Τρόπαιον ἐστήσαντο, id est

At enim tropaeum nobile haud unquam viri

Statuere pavidi.

Suidas ex Eupolide citat. Usurpatur a Platone in Critia : Ἀλλὰ γὰρ ἀθυμοῦντες ἄνδρες οὔπω τρόπαιον ἔστησαν. Apte dicetur in eos, qui per animi socordiam inertiamque nihil egregium, nihil arduum audent aggredi aut qui periculi metu a magnis abstinent negotiis, cum insignis gloria non nisi magnis periculis contingat. Neque triumphum egit quisquam, qui non sit ausus Martis eventum experiri. Est simile quiddam apud Hebraeum illum contionatorem, non facere sementem, qui superstitiosius observet ventum, et qui consideret nubes, hunc haud unquam metere. Τηρῶν ἄνεμον οὐ σπερεῖ, καὶ βλέπων ἐν νεφέλαις οὐ θερίσει. Profertur et illud in timidos e Sophocle : Πάντα γάρ τοι τῷ φοβουμένῳ ψοφεῖ, id est Formidoloso strepunt omnia.

Index Adagiorum