II. 6. Ne verba pro farina. xvi

Μὴ λόγους ἀντ᾿ ἀλφίτων, id est Ne verba pro farinis. Adversus eos jaciebatur, qui beneficium verbis, non re dabant. Qui fere magnatum mos est, uti suos splendidis promissis alant. Bene autem admonet in Pandectis Pomponius jureconsultus, Peculium re, non verbis augendum esse. Quadrabit item in eos, qui beneficium pollicitis rependunt aut qui consolantur oratione, cum auxilio sit opus. Veteres quicquid ad victum pertineret, ἄλφιτα vocabant. Apparet e comoedia quapiam sumptum ; est enim hemistichium carminis iambici trimetri. De proverbio Aristophanico Οὐδὲν πρὸς τὰ ἄλφιτα dictum est alias.

Index Adagiorum