II. 6. Tantali poenae. xiv

Ταντάλειοι τιμωρίαι, id est Tantali supplicia. De iis dicendum, quibus adsunt quidem bona, verum his frui negatum est. A fabula Tantali sumptum, quem poetae fingunt apud inferos assistere flumini sitientem, quod si quando admoverit se potaturus, repente aquam labris contactam refugere. Tum capiti imminere arborem pomis onustam, sed eam subito porrigenti manum alio subducere sese atque ita miserum praesente copia inopia discruciari. Id olim in divites parcos et sordidos dici vulgo solere testis est Horatius in Sermonibus :

Tantalus a labris sitiens fugientia captat

Pocula. Quid rides ? Mutato nomine de te

Fabula narratur : congestis undique saccis

Indormis inhians et tanquam parcere sacris

Cogeris aut pictis tanquam gaudere tabellis.

Idem in Odis :

Magnas inter opes inops.

Gregorius Nazianzenus in epistola ad Basilium eleganter detorquet ad hujus mundi delicias, quae nunquam explent animum. Ταντάλειοι, inquit, τινὲς καὶ κατάκριτοι διψῶντες ἐν ὕδασι τὴν ἐλεεινὴν ἐκείνην καὶ ἄτροφον πανδαισίαν, id est Tantalii et execrabiles sitientes in aquis miserandam illam et nihil alimoniae conferentem pandaesiam. Πανδαισίαν autem Graeci vocant convivium ex omni genere deliciarum apparatum.

Index Adagiorum