II. 6. Catulae dominas imitantes. xiii

Τὰς δεσποίνας αἱ κύνες μιμούμεναι id est, Dominas imitantes catellae. Ubi servi dominorum ferociam repraesentant aut discipuli praeceptoris resipiunt arrogantiam aut ministri principum fastum, breviter quoties ii, qui subsunt, eorum exprimunt mores, sub quorum imperio degunt. Unde et illud Juvenalis :

Maxima quaeque domus servis est plena superbis.

Videas autem et Melitaeas, opulentarum mulierum delicias, fastum, lasciviam totamque ferme morum imaginem reddere. Usurpatur hoc adagium a Platone, libro De republica octavo : Ἀτεχνῶς γὰρ αἵ τε κύνες κατὰ τὴν παροιμίαν οἷαίπερ αἱ δέσποιναι. Γίγνονταί τε δὴ καὶ ἵπποι καὶ ὄνοι, πάνυ ἐλευθέρως καὶ σεμνῶς εἰθισμένοι πορεύεσθαι κατὰ τὰς ὁδούς, ἐμβάλλοντες τῷ αἰεὶ ἀπαντῶντι, ἐὰν μὴ ἐξίστηται. Id est Palam enim tum catellae juxta proverbium tales quales sunt dominae. Tum et equi et asini tales redduntur, qui assuefacti fuerint admodum libere fastuoseque per vias ingredi, semper incursantes in obvium, ni cedat.

Index Adagiorum