II. 6. Ignavis semper feriae sunt. xii

Qui vacant otio, feriari dicuntur et otiosi feriati et otium feriae, quae metaphorae tanquam in proverbium receptae sunt. Theocritus in Bucolicis :

Ἀεργοῖς αἰὲν ἑορτά,

id est

Semper feriae inertibus.

Nam feriis etiam ethnici a profanis negotiis abstinebant. Qui fugitant laborem, optant dies festos, quo liceat otiari ventrique et voluptatibus indulgere. Siquidem antiquitus in hoc dabantur agricolis feriati dies aliquot, ut lusu reficerent lassitudinem ; admiscuerunt autem religionem, quo moderatiores essent lusus. At hodie Christianorum vulgus feriis olim ad pietatis usum institutis in compotationes, in scorta, in aleas, in rixas, in pugnas abutitur ; nec ullo tempore plus committitur flagitiorum, quam quo maxime conveniebat a flagitiis abesse, nec unquam magis imitamur ethnicos, quam cum praecipue Christianos oportebat agere. Cumque palam sit rem juvandae religioni repertam in religionis perniciem vergere, tamen haud scio quo consilio pontifices quotidie ferias addunt feriis, cum potius conveniat prudentes imitari medicos, qui pro ratione morborum mutant remedia, tantum illud ceu scopum spectantes, ut bonae valetudini conferant. Proinde cum videant rem olim pro temporum illorum ratione salubriter institutam nunc mutatis Christianorum moribus pestem esse pietatis, quae tandem religio est constitutionem eodem mutare consilio, quo veteres illi constituerunt ? Quod de festis diebus dico, de multis aliis sentiendum est, non quod damnandas existimem Christianorum ferias, sed quod in immensum nolim crescere et paucas eas, quas instituit priscorum auctoritas, ad id converti cupiam, ad quod repertae sunt ; nam vere Christianis omnis dies festus est, malis vero, quae maxima turba est, festi dies minus festi sunt quam profani.

Sed ut ad proverbium revertamur, apte accommodabitur in eos, qui nunquam non causantur aliquid, quo sint in otio : veluti quibus insuaves sunt literae, nunc excusant valetudinem, nunc occupationes rei domesticae ; nonnunquam obstat rigor hiemis, alias aestatis fervor, interdum autumni periculosum coelum ; demum avocat a libris veris amoenitas mox fugitura. Pransi negant esse rem habendam cum libris, antequam concoxerit stomachus ; impransis obstrepit fames, quo minus libeat. Luci dicunt ignavum esse domi desidere, caeterum ad lucernam vigilare oculis inimicum. Si suppetit res domestica, Quorsum opus, inquiunt, literis ?  ; si deest, negant pauperem posse philosophari. Iuvenis negat aevi florem curis senilibus absumendum ; provectior ait valetudini parcendum.

Index Adagiorum