I. 2. Taurum tollet, qui vitulum sustulerit. li

Adagium in fornice natum, uti videtur, sed quod ad usum verecundiorem commode torqueri possit, si quando significabimus majora peccaturum adultum, qui puer vitiis minoribus assueverit. Extat in fragmentis Arbitri Petronii his quidem verbis : Obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae adfirmavi, nec puellam ejus aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere. Ita, inquit Quartilla, minor est quam ego fui, cum virum passa sum ? Junonem meam iratam habeam, si unquam me meminerim virginem fuisse. Nam et infans cum paribus inquinata sum, et subinde prodeuntibus annis majoribus me pueris adplicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam puto proverbium natum illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit. Non absurdum videtur adagium ad Milonis Crotoniatae factum referri, qui quotidie vitulum aliquot stadiis gestare solitus, eundem taurum factum citra negotium gestasse legitur. Atque ita quadrabit in eos qui paulatim rebus etiam maximis assuescunt.

Index Adagiorum