II. 6. Azanaea mala. ix

Ἀζαναῖα κακά, id est Azanaea mala. Dici solitum, ubi quis in re perdifficili et infrugifera plurimum sumeret laboris aut ubi res esset cuipiam cum homine difficili, moroso, intractabili, tenaci. Tradunt Azanaeam regionem quampiam esse Arcadiae, sterilem et culturae inhabilem, in qua coloni multo sudore parum fructus referunt. Haec ferme traduntur a Graecarum paroemiarum collectoribus. Caeterum Stephanus De nominibus urbium veluti fontem aperit nobis hujus adagii. Siquidem is complures refert Azanias, unam, quae sit Arcadiae pars ; in hac fontem quempiam esse, cujus aquam qui gustarit, hunc usque adeo a vino abhorrere, ut nec odorem ferat. Alteram Massiliae, tertiam Phrygiae, cujus mentionem fecerit etiam Strabo libro Geographiae duodecimo. De hac Hermogenes citante Stephano hujusmodi quandam narrat fabulam. Cum illic frequentes essent villae rusticorum, orta ob sterilitatem agrorum fame collecti pastores rem divinam fecerunt fertilitatem a diis petentes. Caeterum cum dii non audirent illorum vota perduraretque agrorum sterilitas, Euphorbus e pastoribus quidam novum sacrificii genus excogitavit. Immolavit enim οὐανοῦν καὶ ἔξιν, quod Phrygum lingua sonat vulpem et echinum. Hac hostia placatis diis agros feraces esse coepisse ; quod ubi finitimis pastoribus esset cognitum, Euphorbo sacerdotium et imperium detulerunt. Post loci nomen commutatum est proque Azania Ἐξανάγουν vocatum, quod perinde sonat Phrygio sermone, quasi Graece dicas Ἐχιναλώπεκα, Latine Echinovulpem. Hujusmodi ferme Stephanus, ex quibus conjectari licet ex ea fabula natam paroemiam.

Index Adagiorum