II. 6.Pro beneficentia Agamemnonem ulti sunt Achivi.vii
Ἀντ᾿ εὐεργεσίας Ἀγαμέμνονα τῖσαν Ἀχαιοί, id est,
Quidam ad hunc efferunt modum :Pro meritis male tractarunt Agamemnona Grai.
id estἈντ᾿ εὐεργεσίας Ἀγαμέμνονα δῆσαν Ἀχαιοί,
Dicebatur in ingratos, qui pro summo beneficio summum remetiuntur maleficium. Agamemnon enim tot exhaustis laboribus in expugnanda Troia pro dignitate Graeciae domum reversus veste inexplicabili involutus interfectus est a Clytaemnestra, auxiliante Aegistho adultero. Annotatum est hoc fere accidere viris de republica bene meritis, ut pro bene factis pessimam gratiam tulerint a populo. Pindarus in Pythiis hymno quarto : Φαντὶ δὲ ἔμμεν τοῦτο ἀνιαρότατον, καλὰ γινώσκοντ᾿ ἀνάγκᾳ ἐκτὸς ἔχειν πόδα, [Pyth.] id est Aiunt autem hoc esse molestissimum, qui norit honesta, necessitate foris habere pedem, hoc est non frui bonis, cum ipse bene meritus sit de aliis, sed pro bene factis male audire.Pro benefactis vinxerunt Agamemnona Grai.