II. 6. Pro perca scorpium. vi

Ἀντὶ πέρκης σκορπίον, id est Pro perca scorpium. Ubi quis optima captans pessima capit. Nam perca piscis est vel maxime laudatus, cujus identidem meminit Athenaeus gulonum delicias recensens. Scorpius letalis est, quanquam est et piscis hujus nominis, contempti saporis, de quo magis sentire videtur adagium. Simili figura dixit Lycophron :

Ὁ δ᾿ ἀντὶ πιποῦς σκορπίον λαιμῷ σπάσας,

id est

At scorpium ille glutiens pipus vice.

Est enim pipo avis genus.

Index Adagiorum