Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 1505

II. 6.Si vinum postulet, pugnos illi dato.v

Ἂν οἶνον αἰτῇ, κονδύλους αὐτῷ δίδου, id est

Si vina poscat ille, pugnos porrige.

Ubi pro bonis rebus expectatis diversa accipiuntur. Sumptus est hic senarius e tragoedia quapiam de Cyclope et Ulysse. Est autem notissima fabula, quemadmodum apud Homerum Ulysses Polyphemo Cyclopi vinum petenti subinde porrigit, quo simul atque jam temulentus sopitusque jaceret, palo praeusto oculum illi perterebravit. Putant metaphoram a pueris ductam, qui petentes non petenda nonnunquam colaphos recipiunt. Terentius in Phormione : Pugnos in ventrem ingere. [Phorm.] Pugnos plagas ipsas vocat, itidem ut Graeci κονδύλους. Adagium refertur a Suida. [Lex.]