II. 6. Quid nisi victis dolor ?. i

Τί ἄλλο ἢ τοῖς νενικημένοις ὀδύνη; id est Quid aliud quam victis dolor ? Usurpandum, ubi palam fit in contumeliam quippiam. Sumptum a dicto Brenni palam illudentis Romanos in appendendo auro, quod stipulatus fuerat ab illis desperantibus auxilium, ut e Romanis finibus abduceret Gallorum exercitum. Sed ipsius Plutarchi verba libitum est subscribere : Εἶτα δόξαν τοῖς κρατίστοις συνελθεῖν εἰς λόγους Βρέννῳ καὶ Σουλπικίῳ τῷ χιλιάρχῳ Ῥωμαίων ὡμολογήθη τοὺς μὲν χιλίας λίτρας χρυσίου καταβάλλειν, τοὺς δὲ λαβόντας ἐκ τῆς πόλεως καὶ τῆς χώρας αὐτίκα ἀπελθεῖν. Ἐπὶ τούτοις γενομένων ὅρκων καὶ τοῦ χρυσίου κομισθέντος, τῶν δὲ Κελτῶν περὶ τὸν σταθμὸν ἀγνωμονούντων, κρύφα τὸ πρῶτον, εἶτα φανερῶς ἀφελκόντων καὶ διαστρεφόντων τὴν ῥοπήν, ἠγανάκτουν οἱ Ῥωμαῖοι πρὸς αὐτούς. Ὁ δὲ Βρέννος οἷον ἐφυβρίζων καὶ καταγελῶν ἀποδυσάμενος τὴν μάχαιραν ἅμα καὶ τὸν ζωστῆρα προσέθηκε τοῖς σταθμοῖς. Πυνθανομένου δὲ τοῦ Σουλπικίου τί τοῦτο ; τί γὰρ ἄλλο, εἶπεν, ἢ τοῖς νενικημένοις ὀδύνη ; Τοῦτο μὲν ἤδη παροιμιώδης λόγος γέγονε. Id est : Itaque cum placuisset, uti principes in colloquium venirent Brennus et Sulpicius Romanorum ductor, convenit ut Romani mille libras auri dependerent : hi simul atque accepissent aurum, ex urbe atque ex agris discederent. Super his cum jusjurandum intercessisset jamque aurum esset adductum Gallique pactae fidei immemores initio furtim, mox palam deprimerent detorquerentque lancem, Romanorum adversus illos coorta est indignatio. At vero Brennus tanquam per ludibrium et irridendi causa ensem una cum baltheo exutum lancibus apposuit. Porro Sulpicio roganti quid hoc esset rei, Quid enim aliud, inquit, nisi victis dolor ? Atque id dictum jam in proverbium abiit. Cujus meminit Festus Pompeius, illud addens : Cum Camillus Brennum insidiis circumventum concideret et ille quereretur contra foedus fieri, retorsit in eum suam vocem, Vae victis. Sic etenim Festus effert proverbium. Unde palam est dolorem, non opprobrium in Plutarcho vertendum fuisse. Lapus interpres aut lapsus est aut usus est exemplari, in quo scriptum erat pro ὀδύνη ὄνειδος. Huc allusisse videtur Plautinus Ballio : Vae victis, cum victus vel iniquis conditionibus parere cogitur. Et, ni fallor, Vergilius in Moeride :

Nunc victi tristes, quoniam sors omnia versat,

Hos illi, quod nec bene vertat, mittimus haedos.

Nonius Marcellus in dictione cestus, citat titulum satyrae Varronianae Vae victis.

Index Adagiorum