II. 5. Mopso Nisa datur. c

Schema proverbiale videtur et illud apud Vergilium in Pharmaceutria : Mopso Nisa datur, cum praeter omnium spem res praeclara contingit cuipiam prorsus indigno, ut nihil jam non posse sperari vel a quovis appareat :

Mopso Nisa datur. Quid non speramus amantes ?

Est autem emphasis in nominibus, nam Mopsum dicens intelligit infimum abjectissimumque pastorem, Nisam puellam insigni forma. Non abludit hinc illud Sophoclis in Ajace flagellifero :

Οὐκ ἔστ᾿ ἄελπτον οὐδέν,

id est

Nihil est, quod haud sperare liceat.

In eandem sententiam Linus apud Stobaeum :

Ἔλπεσθαι χρὴ πάντ᾿, ἐπεὶ οὐκ ἔστ᾿ οὐδὲν ἄελπτον.

Ῥᾴδια πάντα θεῷ τελέσαι καὶ ἀνήνυτον οὐδέν,

id est

Speres cuncta : nihil, quod non contingere possit.

Omnia sunt magnis factu proclivia divis.

Index Adagiorum