I. 2. Fratrum inter se irae sunt acerbissimae. l

Si quando simultas inciderit inter fratres, ea solet esse atrocior quam vulgarium inimicorum. Suppetunt abunde multa ex historicis exempla : Cain et Abel, Romuli et Remi, Jacob et Esau. Antonini, Severi imperatoris filii, in Getam odium usqueadeo saevum ac pertinax fuit, ut ne morte quidem illius atrocissima potuerit saturari, quin et in omneis illius amicos saeviret. Qua de re fertur adagium idque commemoratur ab Aristotele libro Politicorum septimo : Παρ᾿ οἷς γὰρ ὀφείλεσθαι δεῖν τὴν εὐεργεσίαν ὑπολαμβάνουσι, πρὸς τῷ βλάβει καὶ ταύτης ἀποστερεῖσθαι νομίζουσιν· ὅθεν εἴρηται· χαλεποὶ γὰρ πόλεμοι ἀδελφῶν καὶ οἵ τοι πέρᾳ στέρξαντες, οἵδε καὶ πέρα μισοῦσιν, id est : A quibus, inquit, deberi beneficium existimant ab iisdem non solum fraudari beneficio, sed insuper laedi se putant ; unde proverbio dicitur : Acerba enim bella fratrum, et : Qui supra modum amant, iidem et supra modum oderunt. Hactenus Aristoteles. Huc respexit Euripides in Iphigenia Aulidensi :

Δεινὸν κασιγνήτοισι γίγνεσθαι λόγους

Μάχας θ᾿ ὅταν ποτ᾿ ἐμπέσωσιν εἰς ἔριν,

id est

Res dira verbis invicem altercarier

Dictisque fratres dimicare mutuis

Si quando lis inciderit aut contentio.

Index Adagiorum