II. 5. Esernius cum Pacidiano. xcviii

Simile fuerit illud ex Lucilio : Esernius cum Pacidiano compositus. Erant et hi gladiatores per omnia pares longeque omnium nobilissimi. M. Tullius in libro De optimo oratorum genere : A me autem, quo maximis minima conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur : Aeschines tanquam Esernius, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed doctus et acer, cum Pacidiano hoc componitur, optimus longe post homines natos.

Ejusmodi ferme spectaculum nobis exhibuerunt non sine magna omnium voluptate superioribus hisce diebus Londini apud Britannos duo theologi. Quorum alter erat magnus ille Standicius, Franciscanorum, quos conventuales vocant, in ea insula κορυφαῖος, homo mire vocalis, Scotista strenuus, animo intrepido, tum iis lateribus eaque corporis firmitate, ut vel triarius miles, vel gladiator esse posset, ni theologus esset ; alter Italus ex eorum sodalicio, quos vulgus fratres Servitas appellat, ob id, ut accipio, quod, licet sint scarabeis nigriores, tamen uni Virgini Mariae serviant, neque cum Christo neque cum quoquam alioqui divorum quicquam habeant commercii. Verum hic, ut fortassis eruditione non inferior erat, ita gladiatoriis illis dotibus longe impar, ut ego quidem sentio. Is ubi sese ex more sub quadragesimam sacram in Britanniam recepisset, quo declararet sese non omnino lusisse operam, quam theologicis literis annos jam aliquot impenderat Lutetiae, conclusiones, ut vocant, aliquot proponere coepit inter eruditos disputandas, quarum pleraeque ad negotiatores pertinebant, excepta prima, quae ad divi Francisci contumeliam videbatur pertinere.

Ea habebat hanc ferme sententiam : peccare Fratres Minores, si pecuniam accipiant sive ipsi, sive per alios, et ex consequenti peccare, qui illis pecuniam darent, quod quisquis ministraret occasionem peccandi, peccaret ipse quoque. Atque ut auderet homo peregrinus, haec perpulit occasio : diversabatur hic Servita apud Augustinianos, qui se vocant eremitas, κατ᾿ ἀντίφρασιν, opinor. Ii Londini non mediocrem quaestum faciunt ex negotiatoribus, praesertim Italis, et ob id invisi Minoritis.

Standicius igitur, quo quaestum illum ad suos averteret, in contione monuit populum etiam atque etiam, viderent, quibus confiterentur : nam duobus tantum ordinibus a pontifice datum jus audiendi peccata quorumlibet, nimirum Minoritis et Jacobitis. Haec quoniam ad famem vocare videretur reliquos ordines, inito consilio subornarunt Servitam, qui tam capitalem injuriam thematiis ulcisceretur, quod linguae Britannicae rudis loqui populo non posset. Affiguntur igitur omnibus templis et angulis conclusiones, ad quibus dicere coeperam.

Hujus rumor paulatim, ut fit, sparsus cum ad Standicianas aures pervenisset, ibi vir pius excelsique animi se dignas iras animo concipit. Minatur dira et omnino res ad magnam aliquam tragoediam spectare videbatur, ni deus aliquis ἀπὸ μηχανῆς intervenisset. Intelligebat enim vir sapiens rem ad Saguntinam famem spectare, si ejusmodi propositio vel audita fuisset publice. Et inter ipsos is sanctissimus habetur, quisquis nummorum quam plurimum possidet.

Quid multa ? Coactus est Servita adire hominem, quo se purgaret et illius placaret animum. Ibat homo gravate, territabant enim hospitem complures, quod dictitarent Standicium hominem esse virulentum, clamosum, bilis immodicae  ; tum apud promiscuam plebem, puta naviculatores, aurigas et calcearios, veteramentarios, fullones aliosque id genus proceres, esse aliquid ; deinde tanto animi robore, ut unus adversus universam Britannorum ecclesiam immunitatis causam fortissime sustinuerit, ob id sacerdotibus et episcopis omnibus invisus ac bonae plebis parti, quae clericis bene vult.

Ut coram ventum est, Servita, quoniam non theologiam modo, verum etiam rhetoricen attigerat, hoc exordio aggressus hominem sibi conciliare : Egregie pater, inquit, haud sane volens huc venio, quod audiam a plerisque te esse impotenter iracundum et, si quibusdam credendum est, etiam furiosum. Atque hactenus μάλα ἐντέχνως captata benevolentia rem paucis subjecit : Attamen, inquit, quoniam hi patres id tantopere a me contenderunt, adsum auditurus, si quid velis. Hic alter protinus magnis conviciis debacchari in hominem : conclusionem esse scandalosam, offensivam piarum aurium, haeresim sapientem, irreventialem in seraphicum ordinem divi Francisci ; ipsum mox poenas daturum, ni eam recantet.

Contra Servita, ut fortem virum decuit, respondit se disputandam proposuisse, non recantandam. Ad tam impiam vocem supra modum commotus Standicius jubet hominem paulisper operiri ac sese proripit intro. Servita ne hic quidem obtemperans tanto viro coeperat jam abire, at ille mox accitis satellitibus aliquot suis cucullatis (habet enim permultos, nec minus robustos, nec minus audaces regiis) abeuntem assecutus, correptum pedibus, ceu Cacum quempiam, introrsum trahit. Ibi Servita destitutus et extrema metuens, quod in deploratis rebus fieri solet, Jesum implorat, Jesum, Jesum, quanta potest voce identidem exclamans. Nusquam erat Jesus inter Franciscanos, sed trahebatur interim miser. Verum e vicino ad Jesu nomen exciti quidam opifices cementarii cum saxis et instrumentis suis accurrebant et hominem e satellitum illorum manibus eripuerunt. Atque hic illius fabulae primus actus.

Proximus autem magnis utrimque conviciis actus est, utriusque partis ducibus passim quiritantibus apud suam factionem. Servita votivam etiam tabellam Jesu Servatori suspendisse dicitur, argumento coloribus expresso et asscripto epigrammate. Jam fabula cito populum pervagata ad cardinalis etiam aures, qui ejus regni praeses ac judex est, penetrarat. Is, ut est festivo ingenio, ratus spectaculum haud injucundum, ambos apud se sisti jubet. Accusat Standicius fortiter, Servita gnaviter defendit. Cardinalis pronuntiat, quandoquidem scholastica disputabilisque esset propositio, uti mox a Pasca, Jovis die, publice disputarent in aede divi Pauli (id templum ejus insulae celeberrimum). Neutra pars pugnam detrectat. Adornant sese duces, apparant sese milites, affiguntur valvis, compitis ac palis omnibus conclusiones, concurritur et e longinquo ad hoc spectaculi. Diversa hominum studia, sed omnium aequa expectatio.

Ne longum faciam, aderat dies pugnae destinatus, doctis atque indoctis differta omnia. Et ecce quorundam opera factum est, ut a rege per cardinalem interdictum exiret, ne quid ageretur. Ibi Standicius, quo gloriam eam in se derivaret, dimissis aliquot e suis spargit per omnem populum Servitam supplicem sibi ad genua accidisse deprecatumque, ne disputatio procederet. Jamque id plerisque persuasum erat, cum alter hospes Anglice nesciret, nisi nescio quis deus Servitae in mentem misisset quiddam. Is enim conscenso suggestu sic multitudinem est allocutus : Doctissimi doctores vosque, caeteri praestantissimi viri ! Erat hodie futura disputatio, sed reverendissimus cardinalis ob justas causas jussit supersedere. Ne quid frustra expectetis. Minores, ubi vident tantam gloriae praedam sibi e manibus eripi, adoriuntur hominem, etiam in medio templo dilaniaturi, ni providens cardinalis illi custodes aliquot suae familiae notos adjunxisset. Minores igitur, quod illic solum licebat, motis capitibus multa procul minati, rursus ad cardinalem magnis clamoribus Servitam accusant, qui contra regium interdictum ausus sit apud populum testari se paratum ad defendendam conclusionem tam impiam.

Jubetur utraque pars adesse. Standicius praeter satellites suos etiam puerum cucullatum adduxerat, jam tum Scotissantem. Tanti refert a teneris recte institui ! Eum, dum per diversa atria ad cardinalis aditum penetrat, ostentat magnatibus aulicis, nam ille plerisque notus est magis quam carus. Affirmat fore, ut puer ille Servitam conficiat proteratque. Ventum est. Agit Standicius, ut puer cum illo committatur. At negat cardinalis decorum, si cum homine graduato, ut vocant, puer committeretur. Nam Servita theologiae bacalaureus erat, currens an sedens, formatus an mox formandus, incertum. Objectus est igitur Minorita quispiam, sed Italus Italo, ut cornix cornici configeret oculos. Docti aliquot et proceres arrectis auribus circumstant. Ibi Minorita porrecto brachio : Tun, inquit, ais peccare Minores, si tractent pecuniam ? Aio. Negas pontificem posse indulgere, ut liceat ? Haud nego. At nobis indulsit. Credo. Licet igitur. Haud repugno. Mentitur igitur tua conclusio. Hoc telum sic elusit Servita : Mea, inquit, conclusio de Minoribus pronuntiat. Illis non licet. Vobis, qui Minores non estis, licet. Immo, inquit alter, bulla pontificia nos Minores vocat. Vocat, ait Servita, sed addit conventuales. Sic enim Minores conventuales Minores sunt, ut homo mortuus est homo. Hic cum obmutuisset Minorita, non enim expectarat eam solutionem, cardinalis admiratus dialecticum acumen arrisit non insuaviter. Standicius, ubi videt primam coitionem parum feliciter processisse, ipse prodit in harenam ac vultu minaci et intento bracchio : Aio, inquit, te excommunicatum. Et mox neganti : Est nobis, inquit, bulla pontificia, quae excommunicat omneis, qui dicere ausint Fratres Minores conventuales apud Anglos peccare, si recipiant pecuniam. Tu vidisti bullam et affirmas, ergo es excommunicatus.

Hic plane jam ἔμβροχος tenebatur Servita, nisi sic elapsus esset, ut diceret bullam loqui de Minoribus conventualibus, qui Minores non essent, suam conclusionem loqui de Minoribus absolute. Cardinalis, qui anima gratia magis quam serio haec ageret, sic utrumque dimisit, ut nondum satis liqueret, uter esset vir fortior. Servita Lutetiam repetiit, triumphum illic acturus. Standiciani contra apud suos jactitant illum a puero superatum, sic ut nihil haberet, quod hisceret. Conclusio manet Oxoniae Cantabrigiaeque in scholis theologicis disputanda. Hoc spectaculi quoniam nobis vehementer jucundum fuit, volui tibi, optime lector, eam voluptatem communicare, ut hac amoenitate lectionis taedium levares.

Index Adagiorum