II. 5. Mores amici noveris, non oderis. xcvi

Porphyrion in Horatium hunc versum proverbialem admonet fuisse :

Mores amici noveris, non oderis.

Eum nos inter Graecas sententias repertum restituimus. Est enim hujusmodi  :

Φίλου τρόπους γίνωσκε, μισήσῃς δὲ μή.

Admonet in amicorum moribus quaedam vitia dissimulanda, sic ut intelligantur quidem, sed tamen tolerentur, ne severior et oculatior in observandis amici malis subvertas amicitiam. Atque id praecepti locum habebit in levioribus morbis, non in his, quae ad famam aut ingens periculum pertinent amicorum. Non nosse amici vitia est hominis parum deligentis, quos diligat ; odisse parum civilis. Noscenda sunt, ut aut corrigas, aut certe minuas, at non sic, ut ob ea videaris amicum odisse, siquidem nulli futurus est amicus, qui nihil vitiorum in amico ferre possit.

Index Adagiorum