II. 5. A coelo ad terram. xcv

Ἀπὸ οὐρανοῦ μεχρὶ γῆς, id est A coelo ad terram, proverbialis figura perinde valens, quasi dicas quacunque de re : ab extremo initio usque ad supremum finem. Sic apud Plautum in Persa licitatori roganti, num ex puella quaedam scitari liceret, venditor, quantum vellet, percontari permittens : A coelo, inquit, ad terram, quod lubet.

Index Adagiorum