II. 5. A carcere. xciv

Ἀπὸ βαλβίδος, id est A carcere (sive repagulo), id est ab ipso rei principio. Sumptum a certaminibus equestribus, ubi cursus initium est a carceribus, id repagulis, finis meta. Itaque cum exorsum negotii significamus, ab ipsis carceribus dicimus, cum finem, ad metam usque : veluti si quis dicat foedum esse, si quis artifex ab ipso statim carcere peccet, aut neminem tam ignavum, qui non ἀπὸ βαλβίδος strenuus esse videatur. Extat apud Aristophanem. Confine, quod alibi positum est : Ἀπὸ γραμμῆς, id est A linea.

Index Adagiorum