II. 5. A Dorio ad Phrygium. xciii

Ἀπὸ Δωρίου ἐπὶ Φρύγιον, id est a Dorio ad Phrygium, venire dicebatur, qui a vita temperatiore ad luxum sese convertisset, aut qui a fortuna mediocri se contulisset ad majorem vitae strepitum. Sumpta metaphora a notissimis illis veterum harmoniarum generibus, in quibus Dorium moderatius, quemadmodum indicat Suidas referens haec verba ex auctore nescio quo : Τὴν δὲ τροφὴν ἐκληρώσατο μετρίαν καὶ ἄθρυπτον, οὔτε κακουργοῦσαν διὰ πενίαν, οὔτε διὰ πλοῦτον βλακεύουσαν, ἀλλὰ μέσην καὶ μουσικήν, τὸν Δώριον τρόπον τῆς τύχης ἀληθῶς ἡρμοσμένην, id est Victum autem sortitus erat moderatum, deliciarum expertem, neque sordidum ac molestum ob inopiam, neque ob divitias dissolutum, sed medium quendam ac modulatum, vere ad Dorium fortunae modum attemperatum. Refert et alium locum suppresso auctoris nomine, ni fallor : Οὐ φανοῦμαι στρογγύλων λογάρια, αὐτὰς δὲ τὰς θέσεις τῶν νοημάτων εἰς μέσον τιθέμενος, μόνον οὐ τῆς γλώττης τὸν τόνον ἀπὸ τῆς διαλέξεως εἰς ἐπιστροφὴν μεθαρμόσαιμι, ἀπὸ Δωρίου, φασίν, ἐπὶ Φρύγιον. Quae tametsi difficile est apte vertere, si nescias, quid praecedat aut sequatur, tamen apponam divinationem meam, donec locus occurrerit  : Non videbor hominum rotunde loquentium verbula, sed ipsos sensus in medium adferens, tantum non ipsius linguae tonum a disputatione ad attentionem adaptavero. Quanquam apud Suidam legitur μόνον εἰ. Ex his verbis apparet Dorium modum fuisse delicatiorem, Phrygium severiorem. Apuleius Floridorum libro primo palam indicat Doricam musicam a Phrygia longe diversissimam fuisse, quandoquidem haec ad religionem commovebat animos, illa ad bellum inflammabat. Apulei verba sic habent : Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis voculae melleus modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu velles Aeolion simplex, seu Asium varium, seu Lydium querulum, seu Phrygium religiosum, seu Dorium bellicosum. Hactenus Apuleius, cui si credimus, non potest esse temperatus modus Dorius, qui ad bellum accendit, nisi forte ituris in praelium moderatius canebant tibiae, quod illic plus valeat sibi praesens animus quam furore percitus. Verum an in Apulei verbis pro Aeolion legendum sit Aetolicum sive Aetolium, et pro Asium Iassium sive Iastium, ab Iade sive ἰαστί, ut Ionicum intelligas modum, doctis expendendum relinquo. Quanquam his non satis congruunt, quae refert Lucianus in Harmonide : Καὶ ἑκάστης ἁρμονίας διαφυλάττειν τὸ ἴδιον· τῆς Φρυγίου τὸ ἔνθεον, τῆς Λυδίου τὸ βακχικόν, τῆς Δωρίου τὸ σεμνόν, τῆς Ἰωνικῆς τὸ γλαφυρόν, id est Uniuscujusque harmoniae servare proprietatem : Phrygiae divinum impetum (quod Apuleius vertit religiosum), Lydiae bacchanalem furorem (sive licentiam), Doricae severitatem, Ionicae jucunditatem (quod Apuleius videtur transtulisse varium). Contra Dion in commentariis De regno refert Alexandrum Magnum ad bellum accendi solere Timotheo musico Dorium incinente. Athenaeus libro XIV Doricae harmoniae tribuit τὸ ἀνδρῶδες καὶ τὸ μεγαλοπρεπές καὶ τὸ σφοδρόν, id est severitatem, majestatem ac vehementiam, ut quae neque dissoluta sit neque hilaris, sed tristis minimeque varia. Jam his recentior Boetius in praefatione libri De musica ostendit hanc artem ad movendos affectus praecipuam habere vim proque ratione modorum alios atque alios animi motus vel excitare, vel sedare. Addit Pythagoram incentione modi Phrygii incitatum adulescentem patria barbarum, quippe Taurominitanum, vino temulentum, ira furentem, cum jam aedibus amicae, quae rivalem admiserat, ignem admovere tentaret, tibicina jussa spondeos succinere ad sobriam mentem revocasse. Boetius refert juvenem Phrygio modo fuisse incitatum ac mutato modo ad se redisse, nec exprimit, in quem modum sit mutatus Phrygius. M. Tullius, quem illic citat Boetius, neutrius meminit modi, tantum ait spondeorum incentione fuisse sedatum adulescentem. Si Timotheus Dorio modo concitabat Alexandrum ad bellum et hic adulescens ad expugnandam domum Phrygio fuit accensus, apparet modos hos non multum inter se discrepare. Lucianus Phrygio tribuit τὸ ἔνθεον, id est furorem, sed sacrum dumtaxat. Hujus autem furoris Plato tria facit genera : unum, quod poetis immittant Musae, alterum, quod vatibus immittit Apollo, tertium, quod amantibus Cupido. Habet autem et Bacchus et Mars furorem suum. Itaque juvenis ille triplici furore correptus insaniebat : Bacchi, Cupidinis et Martis. Pyrrichios autem ad praelium acuere alias docuimus, unde illud : πυρριχὴν βλέπειν, de trucibus et commotis. Pyrrichio autem contrarius est spondeus. Quod ni Boetius dixisset mutatum modum, probabile esse poterat eundem modum Phrygium et incitare pyrrichiis et sedare spondeis. Et haud scio, an Boetius, cum ait immutatum modum, sentiat non mutatas harmonias, sed vocum celeritatem. Videtur locus proverbio, cum ad diversa transitur : veluti si quis de rhetorum praeceptis sermonem exorsus ad theologicam materiam digrediatur. Equidem arbitror veteres de generibus harmoniarum diversa tradidisse, quod ipsa mutatis gentium moribus pariter sint immutata. Priscorum enim Asianorum laudata est severitas, priusquam luxu effeminarentur. Idem usu venit Laconibus, in quibus sunt Dores. Hinc illa mixturarum nomina : Ὑποδώριον, Μιξολύδιον, Ὑπερμιξολύδιον. Athenaeus Hypodorium modum putat eundem esse cum Aeolio, cui tribuit tumorem ac fastum et submolle quiddam. Quidam musices studiosi affirmant difficillimum esse transitum a Dorio ad Phrygium. Ostendimus et alias Phrygium melos σκολιόν appellatum et in funebribus naeniis adhiberi solitum. Quod si Dorius cantus Phrygio diversus est, utpote qui ad belli cupiditatem inflammet, consentaneum est illum pyrrichiis constitisse, quandoquidem spondeo contrarius est pyrrichius. Verum de his harmoniarum generibus permulta Plato in libris De rep. Rursus in Lachete docet hanc esse vere Doricam cantionem et Graecam harmoniam, non Phrygiam neque Ionicam, neque Lydiam, si vita concordet cum oratione bona. Nonnulla Plutarchus in libro de Musica. Nos, quantum ad percipiendum adagii sensum sat est, attigimus.

Index Adagiorum