I. 2. Bis ac ter, quod pulchrum est. xlix

Δὶς καὶ τρὶς τὸ καλὸν, id est : Iterum ac tertio, quod pulchrum est, subaudi dicendum est. Usurpatur a Platone cum aliis in locis tum in Philebo : Ἃ καὶ πρότερον ἐμνήσθημεν εὖ δ᾿ ἡ παροιμία δοκεῖ ἔχειν, τὸ δὶς καὶ τρὶς τό γε καλῶς ἔχον ἐπαναπολεῖν τῷ λόγῳ δεῖν, id est : De quibus et ante meminimus ; caeterum bene videtur proverbio dictum quod egregium sit, id iterum ac tertio in sermone repeti oportere. Idem in Gorgia : Καὶ δὶς γάρ τοι καὶ τρίς φασιν καλὸν εἶναι τὰ καλὰ λέγειν τε καὶ ἐπισκοπεῖσθαι, id est : Atqui pulchrum aiunt ea, quae pulchra sunt, iterum ac tertio tum dicere tum considerare. Rursum libro De legibus sexto : Λέγω δὲ καθάπερ εἶπον νῦν δή. Δὶς γὰρ τό γε καλὸν ῥηθὲν οὐδὲν βλάπτει, id est : Dico autem quemadmodum modo dicebam. Nam nihil laedit, quod pulchrum sit bis dicere. Lucianus in Dipsadibus citans eundem Platonem : Κόρος, inquit, οὐδεὶς τῶν καλῶν, id est : Nulla satietas rerum honestarum. Omnino ea vis inest rebus egregiis, ut quo saepius ac pressius inspiciantur, hoc magis ac magis placeant, ut ait Horatius :

Quae si propius stes

Te capiet magis ac decies repetita placebit.

Contra quae fucata sunt aut vulgaria, nonnunquam initio arrident novitate ipsa, mox repetita sordescunt. Quemadmodum Plinius libro decimo quinto, capite XIV, meminit de silvestri quodam pomi genere, quod unedonem vocant, propterea quod unum tantum edi possit. Est enim inhonorum, ut ait, atque hinc nominis ratio.

Index Adagiorum