II. 5. Terra intestina. lxxxix

Γῆς ἔντερα, id est Terrae intestina, dicebantur vilia nulliusque precii. Saxa vero terrae viscera dicuntur. Refertur a Diogeniano. Terrae enim intestina sunt saxa, et lapides appellamus homines inutiles. Simile illi :

Ἐτώσιον ἄχθος ἀρούρης,

id est

Telluris inutile pondus.

Index Adagiorum