II. 5. Mulier imperator et mulier miles. lxxxi

Γυνὴ στρατηγεῖ καὶ γυνὴ στρατεύεται, id est

Et femina dux est, femina aeque miles est,

senarius est proverbialis, quoties totum negotium ignavis commissum est, cumque et ii, qui praesunt, et ii, qui parent, pariter sunt formidolosi. Apud Athenaeum libro tertio citatur Alexis in fabula, cui titulus Γυναικοστρατία. Natura feminam in hoc finxit, non ut imperet, sed ut pareat, vel Graeco versiculo teste :

Γυναικὶ δ᾿ ἄρχειν οὐ δίδωσιν ἡ φύσις,

id est

Natura non dedit imperare feminis.

Etenim quod in homine ratio et affectus, id in vita vir et mulier ac juxta Moysen Demiurgus ille feminam viro subjecit. Tametsi Plato non omnino arcet mulierum genus ab administranda republ., si qua modo reperiatur idonea. Tacite videtur huc allusisse Aeschines contra Timarchum : Κατιδὼν γὰρ οἰκίαν πλουσίαν καὶ οὐκ εὐνομουμένην, ἧς ἡγεμὼν μὲν ἦν γυνὴ μέγα φρονοῦσα καὶ νοῦν οὐκ ἔχουσα, id est Cum vidisset domum opulentam maleque gubernatam, cujus dux erat mulier superba et excors. Jucundior erit sententia, quoties longius deflectetur  : veluti si quis auctorem ac praecipuum Peripateticae philosophiae ducem appellet Tartaretum. Ita Virgilius : Tanti dux femina facti. Et in Actis apostolicis Paulus dux verbi dicitur. Sic Galenus alicubi Aristotelem appellat τοῦ λόγου πατέρα, quod ab ipso profecta esset sententia.

Index Adagiorum