II. 5Contra retiarium ferula.lxxx
Martialis in epistolari quadam praefatione : Denique videas, an te delectet contra retiarium ferula, id est An id faciendum tibi putes, quod nemo non damnet atque exsibilet. [Sat., II, praef.] Domitius Calderinus interpres admonet subesse proverbium dici solitum in eos, qui infirmo praesidio contra maxime instructum pugnarent. [Comm. Martialis, II, praef.] Quanquam idem paulo post alio dilabitur, nempe huc : gladiatores olim, si minus placuissent, ferula caesos ejici solere. Huic finitimum est illud Gellianum libro Noctium primo, capite II : An non contra istum baculum moveas ? Heus homo, quid mecum tibi ? Itaque ferulam aut baculum movere contra quempiam est refragari et insolentius repellere sententiam. [Noct. Att., I, 2, 11] Est autem ferula ligni genus, quo quondam pueri caedebantur atque item milites, si quid contra disciplinam facere viderentur. Opinor idem factitare solere in ludis gladiatoriis hujusmodi certaminibus praefectos.