I. 2. In trivio sum. xlviii

Ἒν τριόδῳ εἰμι λογισμῶν, id est : In trivio sum consilii. In eos qui dubitant quique incerti sunt animi, haesitantes quid potissimum eligant. Translatum ab iis qui faciunt iter et, si quando trivium occurrerit, addubitant quam viam oporteat ingredi. Nam viam pro ratione consilii frequenter apud Graecos auctores reperies ut apud Euripidem in Hecuba :

Σῶν ὁδὸν βουλευμάτων,

id est

Tuorum viam consilium

. Theognis : Ὲν τριόδῳ ἔστηκα, id est In trivio consisto. Alludit huc et Plato libro De legibus septimo vetans ne, si qua res admiranda atque inusitata occurrerit, protinus ad eam amplectandam accurramus, sed perinde quasi ad trivium aliquod venerimus ignari viae, consistamus neque ante pergamus quam pervestigatum sit quo quaeque ducat via, καθάπερ, inquit, ἐν τριόδῳ γενόμενος.

Index Adagiorum