II. 5. Cantilenam eandem canis. lxxvi

Τὸ αὐτὸ ᾄδεις ᾆσμα, id est Cantilenam eandem canis, de eo, qui molestus est saepius eadem inculcans. Nihil enim odiosius, quam quod semper idem est. Dorio leno in Phormione Terentiana : Cantilenam eandem canis, et Mirabar si quid adferres novi. Familiare poetis est nuntium cantilenam appellare. Euripides in Ione :

Τίς ἥδε Μοῦσα ; χὠ φόβος τίνων πέρι;

id est

Quae cantio haec, quibusve de rebus metus ?

Idem in Hecuba :

Ἥξει τι μέλος γοερὸν γοεραῖς,

id est

Aliqua accedet cantio tristis

Tristibus.

Sumptum est a cantoribus, qui si quando diutius eandem occinant cantionem, taedium adferunt auribus ; proinde periti subinde variant carminis genus, quo satietatem devitent.

Index Adagiorum