II. 5. Inescare homines. lxxiii

Proverbiali metaphora dixit Terentius in Adelphis :

Abi, nunquam rem facies. Nescis inescare homines, Sannio.

Ducta est ab iis, qui praefixo aeri cibo pisces illiciunt. Apposite vero dictum est lenoni, cujus artis est primum hujusmodi velut escis illectare juvenes, ut postea totos devoret. Et escam per translationem appellant illecebram illam, quae trahit in fraudem. Unde Plato, quemadmodum in Catone majore testatur Cicero, τὴν ἡδονὴν δέλεαρ κακῶν, hoc est voluptatem malorum escam dicit, quod ea videlicet homines capiantur ut hamo pisces. Graeci simplici item verbo metaphoram efferunt : δελεάζειν, τὸ δελέατι θηρεύειν, id est esca captare. Aristophanes in Equitibus : Cleoni objicienti, quod facile populum sibi conciliasset blanditiis, respondet Alantopola :

Καὶ σὺ γὰρ αὐτὸν πολὺ μικροτέρων τούτων δελεάτεσσιν εἷλες,

recriminans, quod ipse abjectius blandiendo populum inescasset. Accedet non parum gratiae, si deflectatur in bonam partem, tum ad res animi : veluti si quis dicat puerorum animos gloriae quibusdam illecebris aut blandimentis ad amorem studiorum inescandos, principum ingenia laudibus ad amorem virtutis inescanda.

Index Adagiorum