II. 5. Ubi cervi abjiciunt cornua. lxxi

Ὅπου αἱ ἔλαφοι τὰ κέρατα ἀποβάλλουσιν, id est Ubi cervi cornua abjiciunt. Hoc adagio significabant velut αἰνιγματικῶς quempiam in negotio difficili versari, siquidem cervi cornua deposituri secedunt in loca aspera atque inaccessa. Conveniet et in eos, qui a communi hominum convictu subducunt sese, Timonem illum Atheniensem ob id ipsum μισάνθρωπον appellatum, imitantes. Quadrabit item, ubi locum vehementer abditum abstrusumque significabimus. Postremo quod innuemus nusquam inveniri, illic esse dicemus, ubi cervi cornua abjiciunt, ut quemadmodum ad Graecas calendas de tempore, itidem hoc de loco dicatur, veluti si quis dicat ad hunc modum : Ubi gestum est illud praeclarum facinus, quod jactas ? Illic, opinor, ὅπου αἱ ἔλαφοι τὰ κέρατα ἀποβάλλουσιν. Plinius libro octavo, capite tricesimo secundo, de cervis cornua mutantibus scribit in hunc modum : Cornua mares habent solique animalium omnibus annis, stato veris tempore, amittunt. Ideo sub ipsam diem quam maxime invia petunt. Latent amissis, velut inermes, sed et ipsi bono suo invidentes. Dextrum cornu negant inveniri, ceu medicamento aliquo praeditum. Idque mirabilius fatendum est, cum et in vivariis mutent omnibus annis. Defodi ab iis putant. Hactenus ille. Meminit hujusce proverbii et Aristoteles libro De natura animantium nono, cujus verba non pigebit adscribere : Ἔτι δὲ ὁ ἄρρην, ὅταν γένηται παχύς, γίνεται δὲ σφόδρα πίων ὀπώρης οὔσης, οὐδαμοῦ ποιεῖ ἑαυτὸν φανερόν, ἀλλ᾿ ἐκτοπίζει, ὡς διὰ τὴν παχύτητα εὐάλωτος ὤν. Ἀποβάλλουσιν δὲ καὶ τὰ κέρατα ἐν τόποις χαλεποῖς καὶ δυσεξεύρετοις, ὅθεν καὶ ἡ παροιμία γέγονεν Οὗ αἱ ἔλαφοι τὰ κέρατα ἀποβάλλουσιν. Ὥσπερ γὰρ ὅπλα ἀποβεβληκυῖαι, φύλαττονται ὁρᾶσθαι. Λέγεται δέ, ὡς τὸ ἀρίστερον κέρας οὐδεισπω ἑώρακεν, ἀποκρύπτειν γὰρ αὐτό, ὡς ἔχον τινὰ φαρμακείαν, id est Praeterea mas, posteaquam pinguerit, pinguescit autem admodum, idque autumno, nequaquam sese conspiciendum praebet, verum secedit e medio, quippe qui propter corpulentiam tum facile capi possit. Ad haec abjiciunt et cornua locis asperis inventuque difficillimis, unde proverbium etiam natum est : Ubi cervi abjiciunt cornua. Nam, ut jam armis suis exuti, cavent, ne conspiciantur. Aiunt sinistrum cornu a nemine adhuc visum esse. Abdere enim illud cervos, tanquam remedium aliquod in se habeat. Quanquam Plutarchus in commentatio De Pythiis oraculis oratione prosa redditis ostendit hoc oraculum aeditum fuisse de Procle tyranno, ut illi fugere ac migrare liceret eo, ubi cervi cornu abjiciunt, significante deo, ut defoderetur et e medio prorsus tolleretur. Idem meminit adagii Symposiacon decade septima, problemate secundo.

Index Adagiorum